- SUBURRA
- SUBURRAvicus Romae, de quo vide Varronem l. 4. de L. L. in parte, quae Rione de Monti dicitur. Hinc vicina regio dicta est Suburrana, in qua meretricum diversoria erant, quae ob id Suburranae vocantur. Martial. l. 11. Epigr. 79. v. 11.Ergo Suburranae tironem trade magistrae.Idem l. 12. Epigr. 21. v. 5.Nulla nec in mediâ certabit nata Suburrâ.Iuvenalis Sat. 3. v. 5.----- Ego vel Prochyten praepono Suburrae.Persius Sat. 5. v. 32.----- Totâque impune SuburrâPermisit sparsisse oculos iam candidus umbo.Nic. Lloydius. Regionem urbis frequentissimam, appellat Vetus Schol. Iuvenalis, ad Satyr. 11. v. 50. Sed constat, viam, non autem regionem fuisse, celebrem habitatione Caesaris, apud Suetonium c. 46. nisi forte ante Urbem ab Augusto in regiones XIV. distributam, quaelibet via nomen Regionis obtinuit, ut colligere est ex Varrone l. 4. de L. L. ubi Regioni secundae eam attribuit, et Festo l. 7. ubi Regionem is vocat: Si enim Regioni attributa ergo non ipsa fuit Regio, Dempster. in Rosin. loc. cit. Sub muro Carinarum collocat Varro loc. cit. in ipsa vero Urbe, Iuvenalis Sat. 10. v. 155.—— Nisi Poeno milite portasFrangimus et mediâ vexillum pono Suburrâ,Sed, si Tonsores ibi meritorias suas tabernas habuerunt, utconstat ex Martiali l. 2. Epigr. 17. 1.Tonstrix Suburae faucibus sedet primis,Cruenta pendent qua flagella tortorum.extra pomoerium Suburram fuisse necesse est, Servus enim publicus sive tortor in urbe habitandi veniam non habebat. Ibidem venales rure merces exponi solitas fuisle, puta, ficus, olivas, poma, idem docet l. 7. Epigr. 30. et l. 12. Epigr. 48. ubi, quod clamoribus praeconum et aliorum, res venales ac promerclaes clamitantium, perpetuo streperet, clamosam eam vocat. Summoenium quoque locum dictum esse, patet ex eodem, Epigr. 35. l. 1. ubi meretricum in Summoenio meminit: Unde Summoenianae uxores dictae, ut et Subur anae. Ideo vero Summoenium, quod sub antiquis moenibus, via vocata est. Vide Thom. Dempsterum Paralipom. in Rosinnum, ubi de secunda Regione. Sed et furtivarum rerum hîc forum fuisle, dicemus infra voce Vespertilio. In eadem via Stellam habitâsse, praedictus Martialis indigitat l. 12. Epigr. 3. v. 9.Vel si malueris, primâ gradiêre Subura:Atria sunt illic Consulis alta mei.In quae verba Scholiastes. Ad Consulem, inquit, Stellam, in prima Subura, h. e. aditu Suburae habitantem. Incipiebat a Foro Romano; desinebat ad initium viae Praenestinae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.